< Psalmorum 82 >

1 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.
2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?
3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.
4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.
5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes.
7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.
8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus
Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.

< Psalmorum 82 >