< Psalmorum 8 >

1 in finem pro torcularibus psalmus David Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 2 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 3 quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 4 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 5 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 6 et constituisti eum super opera manuum tuarum 7 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 8 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 9 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

< Psalmorum 8 >