< Psalmorum 75 >

1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua 2 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo 3 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma 4 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu 5 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem 6 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus 7 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat 8 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae 9 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob 10 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

< Psalmorum 75 >