< Psalmorum 69 >

1 in finem pro his qui commutabuntur David salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam 2 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me 3 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 4 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 5 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 6 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel 7 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam 8 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 9 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 10 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi 11 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 12 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 13 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 14 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum 15 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 16 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me 17 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 18 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 19 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam 20 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 21 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 22 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum 23 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 24 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos 25 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 26 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 27 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua 28 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 29 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me 30 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude 31 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 32 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra 33 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit 34 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis 35 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 36 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

< Psalmorum 69 >