< Psalmorum 68 >

1 in finem David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 2 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 3 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 4 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 5 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 6 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris 7 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 8 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 9 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 10 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 11 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 12 rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia 13 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 14 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 15 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 16 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 17 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 18 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 19 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 20 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 21 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 22 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 23 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 24 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 25 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 26 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 27 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 28 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 29 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 30 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 31 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 32 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo 33 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 34 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 35 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

< Psalmorum 68 >