< Psalmorum 64 >

1 in finem psalmus David exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 2 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 3 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 4 ut sagittent in occultis inmaculatum 5 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 6 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 7 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 8 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 9 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 10 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

< Psalmorum 64 >