< Psalmorum 55 >

1 in finem in carminibus intellectus David exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 2 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 3 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 4 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 5 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 6 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 7 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 8 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 9 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 10 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 11 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 12 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 13 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 14 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 15 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum (Sheol h7585) 16 ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 17 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 18 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 19 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 20 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 21 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 22 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 23 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

< Psalmorum 55 >