< Psalmorum 52 >

1 in finem intellectus David cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate 2 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 3 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma 4 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam 5 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma 6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 7 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 8 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi 9 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

< Psalmorum 52 >