< Psalmorum 38 >

1 psalmus David in rememorationem de sabbato Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 2 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 3 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 4 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 5 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar 7 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea 8 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 9 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 10 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum 11 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt 12 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur 13 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum 14 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones 15 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus 16 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt 17 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper 18 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo 19 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 20 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem 21 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 22 intende in adiutorium meum Domine salutis meae

< Psalmorum 38 >