< Psalmorum 33 >

1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi 3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione 4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide 5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem 9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum 11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

< Psalmorum 33 >