< Psalmorum 28 >

1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

< Psalmorum 28 >