< Psalmorum 142 >

1 intellectus David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 2 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 3 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 4 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 5 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 6 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 7 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

< Psalmorum 142 >