< Psalmorum 142 >

1 intellectus David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio. Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
2 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
3 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
4 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
5 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
6 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
7 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.

< Psalmorum 142 >