< Psalmorum 141 >

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Sheol h7585) 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

< Psalmorum 141 >