< Psalmorum 133 >

1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum 2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum

< Psalmorum 133 >