< Psalmorum 128 >

1 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius 2 labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum 5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

< Psalmorum 128 >