< Psalmorum 125 >

1 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 4 benefac Domine bonis et rectis corde 5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

< Psalmorum 125 >