< Psalmorum 123 >

1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo 2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione 4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

< Psalmorum 123 >