< Psalmorum 122 >

1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

< Psalmorum 122 >