< Psalmorum 116 >

1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae 2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te 3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni (Sheol h7585) 4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur 6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi 8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 9 placebo Domino in regione vivorum 10 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

< Psalmorum 116 >