< Psalmorum 114 >

1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum

< Psalmorum 114 >