< Psalmorum 11 >

1 in finem psalmus David in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 2 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 3 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit 4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 5 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 7 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

< Psalmorum 11 >