< Psalmorum 103 >

1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas 8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

< Psalmorum 103 >