< Psalmorum 10 >

1 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 2 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 3 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 4 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 5 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 6 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 7 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 8 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 9 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 10 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 11 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 12 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 13 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 14 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 15 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 16 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius 17 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 18 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

< Psalmorum 10 >