< Proverbiorum 29 >

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
2 in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
5 homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
6 peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
7 novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
8 homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem.
9 vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
11 totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum.
12 princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
13 pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus.
14 rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.]
15 virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
[Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16 in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
17 erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
18 cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
19 servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21 qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]
22 vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
[Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23 superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
24 qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.
25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur.
26 multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
27 abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]

< Proverbiorum 29 >