< Proverbiorum 21 >

1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
3 facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimæ.
4 exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum.
5 cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est.
6 qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7 rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
8 perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius.
9 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10 anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
11 multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12 excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
13 qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam.
15 gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem.
16 vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
Vir, qui erraverit a via doctrinæ, in cœtu gigantum commorabitur.
17 qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
18 pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
Pro iusto datur impius: et pro rectis iniquus.
19 melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
21 qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, iustitiam, et gloriam.
22 civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ eius.
23 qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
24 superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25 desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26 tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.
27 hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
28 testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam.
29 vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30 non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31 equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.

< Proverbiorum 21 >