< Proverbiorum 12 >

1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

< Proverbiorum 12 >