< Proverbiorum 10 >

1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum 16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum 17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

< Proverbiorum 10 >