< Philippenses 1 >

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu
Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:
7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos
ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

< Philippenses 1 >