< Liber Numeri 22 >

1 profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est 2 videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo 3 et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent 4 dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab 5 misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me 6 veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris 7 perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac 8 ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum 9 quid sibi volunt homines isti apud te 10 respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me 11 dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum 12 dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est 13 qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum 14 reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum 15 rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit 16 qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me 17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti 18 respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar 19 obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus 20 venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias 21 surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis 22 et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum 23 cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere 24 stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur 25 quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat 26 et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit 27 cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera 28 aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio 29 respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem 30 dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam 31 protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram 32 cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria 33 et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret 34 dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar 35 ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus 36 quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon 37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo 38 cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo 39 perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat 40 cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera 41 mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

< Liber Numeri 22 >