< Marcum 11 >

1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit
Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius (aiōn g165)
Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus. (aiōn g165)
15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis ei?
32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

< Marcum 11 >