< Lucam 21 >

1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper, plus quam omnes misit.
4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo, quod deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit.
5 et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit:
6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
Hæc, quæ videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7 interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
Cum autem audieritis prælia, et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.
10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.
12 sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
Sed ante hæc omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et præsides propter nomen meum:
13 continget autem vobis in testimonium
continget autem vobis in testimonium.
14 ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis.
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.
16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
et eritis odio omnibus propter nomen meum:
18 et capillus de capite vestro non peribit
et capillus de capite vestro non peribit.
19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius:
21 tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam.
22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quæ scripta sunt.
23 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum.
25 et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:
26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
arescentibus hominibus præ timore, et expectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:
27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate.
28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.
31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
Cælum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitæ: et superveniat in vos repentina dies illa:
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terræ.
36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

< Lucam 21 >