< Lucam 19 >

1 et ingressus perambulabat Hiericho
Et ingressus perambulabat Iericho.
2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
et quærebat videre Iesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.
4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus.
5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.
6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Ait Iesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Hæc illis audientibus adiiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.
14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
Cives autem eius oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.
15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Et factum est ut rediret accepto regno: et iussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.
19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.
20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:
21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
Dicit ei: De ore tuo te iudico serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?
24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi, qui decem mnas habet.
25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem, qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
Et his dictis, præcedebat ascendens Ierosolymam.
29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage, et Bethaniam ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
dicens: Ite in castellum, quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat.
32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum?
34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
Et duxerunt illum ad Iesum. Et iacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via.
37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
Et cum appropinquaret iam ad descensum Montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in cælo, et gloria in excelsis!
39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
Et quidam Pharisæorum de turbis, dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
Et ingressus in templum, cœpit eiicere vendentes in illo, et ementes,
46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere:
48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.

< Lucam 19 >