< Lucam 17 >

1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi, per quem veniunt.
2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.
5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem boves, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?
9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam, et Galilaeam.
12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri.
14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non veniet regnum Dei cum observatione:
21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis.
27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
Edebant, et bibebant: uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
Similiter sicut factum est in diebus Lot: Edebant, et bibebant: emebant, et vendebant: plantabant, et aedificabant:
29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem, et sulphur de caelo, et omnes perdidit:
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
32 memores estote uxoris Loth
Memores estote uxoris Lot.
33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
Dico vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
36 respondentes dicunt illi ubi Domine
Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.

< Lucam 17 >