< Lucam 16 >

1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuæ: iam enim non poteris villicare.
3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco?
4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt (aiōn g165)
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (aiōn g165)
9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula (aiōnios g166)
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. (aiōnios g166)
10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?
12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
Et si in alieno fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis?
13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonæ.
14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
Audiebant autem omnia hæc Pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
Lex, et prophetæ usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
Facilius est autem cælum, et terram præterire, quam de Lege unum apicem cadere.
18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide.
20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives
Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives,
23 et sepultus est in inferno elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius (Hadēs g86)
et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: (Hadēs g86)
24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
Et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
Et ait: Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei.
28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et prophetas: audiant illos.
30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
Ait autem illi: Si Moysen, et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

< Lucam 16 >