< Iosue 15 >

1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem.
3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. hic erit finis meridianæ plagæ.
5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium.
6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
ascenditque terminus in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben.
7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons solis: et erunt exitus eius ad Fontem rogel.
8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem.
9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
13 Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
14 delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15 atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
16 dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
17 cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit?
19 at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
20 haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
Hæc est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
21 erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur,
22 et Cina et Dimona Adeda
et Cyna et Dimona et Adada,
23 et Cedes et Asor Iethnan
et Cades, et Asor, et Iethnam,
24 Zif et Thelem Baloth
Ziph et Telem et Baloth,
25 et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor.
26 Aman Same et Molada
Amam, Sama, et Molada,
27 et Asergadda et Asemon Bethfeleth
et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
28 et Asersual et Bersabee et Baziothia
et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
29 Bala et Hiim Esem
et Baala et Iim et Esem,
30 et Heltholad Exiil et Harma
et Eltholad et Cesil et Harma,
31 Siceleg et Medemena et Sensenna
et Siceleg et Medemena et Sensenna,
32 Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
Lebaoth et Selim et Aen et Remon. omnes civitates vigintinovem, et villæ earum.
33 in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena,
34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
et Zanoe et Ængannim et Taphua et Enaim,
35 et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
et Ierimoth et Adullam, Socho et Azeca,
36 et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum.
37 Sanan et Adesa et Magdalgad
Sanan et Hadassa et Magdalgad,
38 Delean et Mesfa et Iecthel
Delean et Masepha et Iecthel,
39 Lachis et Bascath et Aglon
Lachis et Bascath et Eglon,
40 Thebbon et Lehemas et Chethlis
Chebbon et Leheman et Cethlis
41 et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: civitates sedecim, et villæ earum.
42 Labana et Aether et Asan
Labana et Ether et Asan,
43 Ieptha et Esna et Nesib
Iephtha et Esna et Nesib,
44 Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
45 Accaron cum vicis et villulis suis
Accaron cum vicis et villulis suis.
46 ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
Ab Accaron usque ad mare: omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos eius.
47 Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius.
48 et in monte Samir et Iether et Soccho
Et in monte: Samir et Iether et Socoth
49 et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir:
50 Anab et Isthemo et Anim
Anab et Istemo et Anim,
51 Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
Gosen et Olon et Gilo: civitates undecim et villæ earum.
52 Arab et Roma et Esaan
Arab et Ruma et Esaan,
53 Ianum et Bethafua et Afeca
et Ianum et Beththaphua et Apheca,
54 Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum.
55 Maon et Chermel et Zif et Iotae
Maon et Carmel et Ziph et Iota,
56 Iezrehel et Iucadam et Zanoe
Iezrael et Iucadam et Zanoe,
57 Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
Accain Gabaa et Thamna: civitates decem, et villæ earum.
58 Alul et Bethsur et Gedor
Halhul, et Besur, et Gedor,
59 Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
Mareth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex et villæ earum.
60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum.
61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha
In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha
62 Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi: civitates sex, et villæ earum.
63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem
Iebusæum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iuda delere: habitavitque Iebusæus cum filiis Iuda in Ierusalem usque in præsentem diem.

< Iosue 15 >