< Genesis 34 >

1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.
2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quæcumque statueritis, dabo:
12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem.
13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis:
14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos.
15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
20 ingressique portam urbis locuti sunt populo
Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,
29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?

< Genesis 34 >