< Exodus 35 >

1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri 2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur 3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati 4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens 5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes 6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas 8 ligna setthim 9 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum 10 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis 11 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit 12 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases 13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur 14 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus 15 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium 16 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi 17 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius 18 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli 19 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis 20 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi 21 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi 22 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat 23 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est 24 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas 25 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus 26 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum 27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes 28 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale 29 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum 30 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt 31 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda 32 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina 33 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest 34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan 35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

< Exodus 35 >