< Esther 10 >

1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent

< Esther 10 >