< Ecclesiastes 10 >

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia 2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius 3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat 4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima 5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis 6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum 7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram 8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber 9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis 10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia 11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit 12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum 13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus 14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare 15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere 16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt 17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam 18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus 19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia 20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

< Ecclesiastes 10 >