< I Paralipomenon 8 >

1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
2 Nuaha quartum et Rapha quintum
Nohaa quartum, et Rapha quintum.
3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
4 Abisue quoque et Neman et Ahoe
Abisue quoque et Naaman, et Ahoe,
5 sed et Gera et Sephuphan et Uram
sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
Naaman autem, et Achia, et Gera ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim, et Bara uxores suas.
9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
Genuit autem de Hodes uxore sua Iobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
Iehus quoque, et Sechia, et Marma. hi sunt filii eius principes in familiis suis.
11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
Mehusim vero genuit Abitob, et Elphaal.
12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias eius.
13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
Baria autem, et Sama principes cognationum habitantium in Aialon: hi fugaverunt habitatores Geth.
14 et Haio et Sesac et Ierimoth
Et Ahio, et Sesac, et Ierimoth,
15 et Zabadia et Arod et Eder
et Zabadia, et Arod, et Heder,
16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
Michael quoque, et Iespha, et Ioha filii Baria.
17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
et Iesamari, et Iezlia, et Iobab filii Elphaal,
19 et Iacim et Zechri et Zabdi
et Iacim, et Zechri, et Zabdi,
20 et Helioenai et Selethai et Helihel
et Elioenai, et Selethai, et Eliel,
21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
et Adaia, et Baraia, et Samarath filii Semei.
22 et Iesphan et Heber et Helihel
Et Iespham, et Heber, et Eliel,
23 et Abdon et Zechri et Hanan
et Abdon, et Zechri, et Hanan,
24 et Anania et Ailam et Anathothia
et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
et Iephdaia, et Phanuel filii Sesac.
26 et Samsari et Sooria et Otholia
et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
et Iersia, et Elia, et Zechri, filii Ieroham.
28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Ierusalem.
29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris eius Maacha:
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
filiusque eius primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab.
31 Gedor quoque et Ahio et Zacher
Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:
32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
Filius autem Ionathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
et Ahaz genuit Ioada: et Ioada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus, Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan. omnes hi filii Asel.
39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
Filii autem Esec fratris eius, Ulam primogenitus, et Iehus secundus, et Eliphalet tertius.
40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi, filii Beniamin.

< I Paralipomenon 8 >