< Titum 3 >

1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: 5 non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitae aeternae. (aiōnios g166) 8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus. 9 Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanae. 10 Haereticum hominem post unam, et secundam correptionem devita: 11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum, et Apollo solicite praemitte, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

< Titum 3 >