< Titum 2 >

1 Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam:
但你所講的總要合乎那純正的道理。
2 Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
勸老年人要有節制、端莊、自守,在信心、愛心、忍耐上都要純全無疵。
3 Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
又勸老年婦人,舉止行動要恭敬,不說讒言,不給酒作奴僕,用善道教訓人,
4 ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
好指教少年婦人,愛丈夫,愛兒女,
5 prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
謹守,貞潔,料理家務,待人有恩,順服自己的丈夫,免得上帝的道理被毀謗。
6 Iuvenes similiter hortare ut sobrii sint.
又勸少年人要謹守。
7 In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
你自己凡事要顯出善行的榜樣;在教訓上要正直、端莊,
8 verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis:
言語純全,無可指責,叫那反對的人,既無處可說我們的不是,便自覺羞愧。
9 Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
勸僕人要順服自己的主人,凡事討他的喜歡,不可頂撞他,
10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
不可私拿東西,要顯為忠誠,以致凡事尊榮我們救主-上帝的道。
11 Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
因為上帝救眾人的恩典已經顯明出來,
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, (aiōn g165)
教訓我們除去不敬虔的心和世俗的情慾,在今世自守、公義、敬虔度日, (aiōn g165)
13 expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi:
等候所盼望的福,並等候至大的上帝和我們救主耶穌基督的榮耀顯現。
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
他為我們捨了自己,要贖我們脫離一切罪惡,又潔淨我們,特作自己的子民,熱心為善。
15 Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
這些事你要講明,勸戒人,用各等權柄責備人;不可叫人輕看你。

< Titum 2 >