< Canticum Canticorum 5 >

1 Veni in hortum meum soror mea sponsa, messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi. 2 Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. 3 Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? 4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius. 5 Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. 6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quaesivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi. 7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. 8 Adiuro vos filiae Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo. 9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos? 10 Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. 11 Caput eius aurum optimum: Comae eius sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. 12 Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. 13 Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam. 14 Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris. 15 Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri. 16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem.

< Canticum Canticorum 5 >