< Canticum Canticorum 3 >

1 In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. 2 Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: quaesivi illum, et non inveni. 3 Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea, vidistis? 4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae. 5 Adiuro vos filiae Ierusalem per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. 6 Quae est ista, quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? 7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel: 8 omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. 9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani: 10 columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum: media charitate constravit propter filias Ierusalem: 11 Egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis eius.

< Canticum Canticorum 3 >