< Romanos 3 >

1 Quid ergo amplius Iudaeo est? aut quae utilitas circumcisionis?
然らばユデア人に何の長ぜる所かある、又割禮に何の益かある、
2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
其は各方面に多し、即ち先神の曰し御言は彼等に托せられたるなり。
3 quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit.
假令彼等の中に信ぜざる者ありしも、是何かあらん、彼等の不信仰は神の眞實を空しからしむべきか、決して然らず。
4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris.
神は眞實にて在し、人は総て僞る者なり。録して「(主よ)是汝が其言に於て義とせられ、審判せられ給ふも勝を得給はん為なり」、とあるが如し。
5 Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?
若我等の不義が神の義を顕すとせば、我等何をか云はん、怒を加へ給ふ神は不義なるか、――
6 (secundum hominem dico.) Absit. alioquin quomodo iudicabit Deus hunc mundum?
是は人の云ふ如くに云へり――決して然らず、若然りとせば、神は如何にしてか此世を審判し給ふべき。
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
若我等の僞によりて神の眞實顕れ、其光榮の増したらんには、争でか我も罪人と定めらるる事あらんや。
8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.
また――我等の罵られて然稱ふと或人々に云はるる如く――善を來さん為に惡を為すべけんや、斯る人々の罪せらるるは宜なり。
9 Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudaeos, et Graecos omnes sub peccato esse,
然らば何ぞや、我等は異邦人に先つ者なるか、決して然らず、其は既にユデア人もギリシア人も皆罪の下に在りと證したればなり。
10 sicut scriptum est: Quia non est iustus quisquam:
録して、「誰も義しき者なく、
11 non est intelligens, non est requirens Deum.
覚る者なく、神を求むる者なし、
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
皆迷ひて相共に空しき者となれり、善を為す者なし、一人だもある事なし。
13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum:
彼等の喉は開きたる墓なり、其舌を以て欺き、其唇の下に蝮の毒あり、
14 Quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
其口は詛と苦とに充ち、
15 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:
其足は血を流す為に疾く、
16 Contritio, et infelicitas in viis eorum:
破と禍とは、其道途に在り、
17 et viam pacis non cognoverunt:
彼等は平和の道を知らず、
18 Non est timor Dei ante oculos eorum.
其目前に神に對する畏れなし」とあるが如し。
19 Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
但総て律法の言ふ所は律法の下に在る人々に向ひて言ふこと、我等之を知れり、是凡ての口塞りて、全世界が神に屈服するに至らん為なり。
20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
蓋神の御前には、如何なる人も律法の業に由りて義とせらるる事あらじ、律法に由りて得るは罪の意識なればなり。
21 Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis.
然るに律法と預言者とに證せられて、神の[賜ふ]義は今や律法の外に顕れたり。
22 Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio:
即ちイエズス、キリストに於る信仰に由て神の「賜ふ」義は信仰する者の凡に及び、凡ての上に在り、蓋し差別ある事なし、
23 Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
其は皆罪を犯したる者にして、神の光榮を要すればなり。
24 Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu,
人々の義とせらるるは、功なくして唯神の恩寵に由り、キリスト、イエズスに於る贖に由りてなり。
25 quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
即ち神は從前の罪を忍び給ひしに、其赦を以て己が正義を顕さん為に、イエズス、キリストを宥の犠牲に供へ、其御血に於る信仰を有たしめ、
26 in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi.
今は己が正義を證せんとて、自ら其正義を顕し給ひ、イエズス、キリストに於る信仰の人をも義と為し給ひしなり。
27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.
然らば誇る所何處にか在る、其は除かれたり。如何なる法を以て除かれたるか、業を以てなるか、然らず、信仰の法を以てなり。
28 Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
蓋我等謂ふに、人の義とせらるるは律法の業に由らずして信仰に由る。
29 An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et Gentium? Immo et Gentium.
神豈ユデア人のみの神ならんや、異邦人にも亦然るに非ずや、然り異邦人にも神たるなり。
30 Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
其は神は唯一に在して、割禮の人を信仰に由りて義とし、無割禮の人をも信仰に由りて義とし給へばなり。
31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.
然らば我等は信仰を以て律法を亡ぼすか、然らず、却て律法を固うするなり。

< Romanos 3 >