< Romanos 2 >

1 Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas.
你这论断人的,无论你是谁,也无可推诿。你在什么事上论断人,就在什么事上定自己的罪;因你这论断人的,自己所行却和别人一样。
2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
我们知道这样行的人, 神必照真理审判他。
3 Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
你这人哪,你论断行这样事的人,自己所行的却和别人一样,你以为能逃脱 神的审判吗?
4 An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit:
还是你藐视他丰富的恩慈、宽容、忍耐,不晓得他的恩慈是领你悔改呢?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei,
你竟任着你刚硬不悔改的心,为自己积蓄忿怒,以致 神震怒,显他公义审判的日子来到。
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:
他必照各人的行为报应各人。
7 iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: (aiōnios g166)
凡恒心行善、寻求荣耀、尊贵和不能朽坏之福的,就以永生报应他们; (aiōnios g166)
8 iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
惟有结党、不顺从真理、反顺从不义的,就以忿怒、恼恨报应他们;
9 Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci:
将患难、困苦加给一切作恶的人,先是犹太人,后是希腊人,
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco:
却将荣耀、尊贵、平安加给一切行善的人,先是犹太人,后是希腊人。
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
因为 神不偏待人。
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
凡没有律法犯了罪的,也必不按律法灭亡;凡在律法以下犯了罪的,也必按律法受审判。(
13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
原来在 神面前,不是听律法的为义,乃是行律法的称义。
14 Cum autem Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
没有律法的外邦人若顺着本性行律法上的事,他们虽然没有律法,自己就是自己的律法。
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
这是显出律法的功用刻在他们心里,他们是非之心同作见证,并且他们的思念互相较量,或以为是,或以为非。)
16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
就在 神借耶稣基督审判人隐秘事的日子,照着我的福音所言。
17 Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
你称为犹太人,又倚靠律法,且指着 神夸口;
18 et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
既从律法中受了教训,就晓得 神的旨意,也能分别是非;
19 confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
又深信自己是给瞎子领路的,是黑暗中人的光,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
是蠢笨人的师傅,是小孩子的先生,在律法上有知识和真理的模范。
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:
你既是教导别人,还不教导自己吗?你讲说人不可偷窃,自己还偷窃吗?
22 qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
你说人不可奸淫,自己还奸淫吗?你厌恶偶像,自己还偷窃庙中之物吗?
23 qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
你指着律法夸口,自己倒犯律法、玷辱 神吗?
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
神的名在外邦人中,因你们受了亵渎,正如经上所记的。
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
你若是行律法的,割礼固然于你有益;若是犯律法的,你的割礼就算不得割礼。
26 Si igitur praeputium iustitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
所以那未受割礼的,若遵守律法的条例,他虽然未受割礼,岂不算是有割礼吗?
27 et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es?
而且那本来未受割礼的,若能全守律法,岂不是要审判你这有仪文和割礼竟犯律法的人吗?
28 Non enim qui in manifesto est, Iudaeus est: neque quae in manifesto in carne est, est circumcisio:
因为外面作犹太人的,不是真犹太人;外面肉身的割礼,也不是真割礼。
29 sed qui in abscondito est, Iudaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
惟有里面作的,才是真犹太人;真割礼也是心里的,在乎灵,不在乎仪文。这人的称赞不是从人来的,乃是从 神来的。

< Romanos 2 >