< Romanos 16 >

1 Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris: 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam, et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu; 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae Gentium) 5 et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Ephaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Ecclesiae Asiae in Christo Iesu. 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in nobis. 7 Salutate Andronicum, et Iuliam cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo Iesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo. 11 Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphaenam, et Tryphosam: quae laborant in Domino. Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem eius, et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen: et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum, et Iuliam, Nereum, et sororem eius, et Olympiadem, et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18 Huiuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. 21 Salutat vos Timotheus adiutor meus, et Lucius, et Iason, et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23 Salutat vos Caius hospes meus, et universa Ecclesia. Salutat vos Erastus archarius civitatis, et Quartus, frater. 24 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum, et praedicationem Iesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, (aiōnios g166) 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei) in cunctis Gentibus cogniti, (aiōnios g166) 27 soli sapienti Deo, per Iesum Christum, cui honor, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (aiōn g165)

< Romanos 16 >