< Apocalypsis 22 +

1 Et ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. 2 In medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi. 4 Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (aiōn g165) 6 Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito. 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri huius. 8 Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat: 9 et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiae libri huius: Deum adora. 10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri huius: tempus enim prope est. 11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc. 12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. 13 Ego sum alpha, et omega, primus, et novissimus, principium, et finis. 14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem. 15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium. 16 Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina. 17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis. 18 Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. 19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae, et de civitate sancta, et de his, quae scripta sunt in libro isto. 20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu. 21 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

< Apocalypsis 22 +