< Apocalypsis 22 +

1 Et ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
天使又我に示すに、水晶の如く透明れる生命の水の河の、神及び羔の玉座より流るるを以てせり。
2 In medio plateae eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium.
市街の衢の中央及び河の兩岸に生命の樹あり、十二の果を結びて月毎に一の果を出し、此樹の葉も亦萬民を醫すべし。
3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi.
如何なる詛も今は有る事なく、神と羔との玉座其中に在りて、其僕等之に事へ奉るべく、
4 Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum.
彼等其御顔を見奉り、神の御名其額に在るべし。
5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (aiōn g165)
最早夜ある事なく、燈の光をも日の光をも要する事なかるべし、其は神にて在す主彼等を照し給へばなり。斯の如くにして彼等は世々に限なく王たるべし。 (aiōn g165)
6 Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito.
末文 天使我に謂ひけるは、此言は信ずべくして眞なり、預言者等の霊を賜へる神にて在す主は、遠からずして成るべき事を其僕等に示さん為に、其天使を遣はし給ひしなり。
7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri huius.
看よ我速に來らん。此書の預言の言を守る人は福なる哉、と。
8 Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat:
是等の事を見聞したる者は我ヨハネにして、見聞したる後、是等の事を我に示せる天使の足下に平伏して禮拝せんとせしに、
9 et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiae libri huius: Deum adora.
彼我に謂ひけるは、然する事勿れ、我は汝及び汝の兄弟たる預言者等、並に此書の預言の言を守る人々と同様の僕なり、神をば禮拝し奉れ、と。
10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri huius: tempus enim prope est.
又我に謂ひけるは、此書の預言の言を封ずる事勿れ、其は時近ければなり。
11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.
害する人は愈害し、汚に在る人は愈汚れ、正しき人は愈正しく、聖なる人は愈聖と成るべし。
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
看よ我速に來り、報を携へて、各其業に随ひて之に報いんとす。
13 Ego sum alpha, et omega, primus, et novissimus, principium, et finis.
我はアルファなり、オメガなり、最初のものなり、最終のものなり、原因なり、終局なり。
14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
生命の樹に與る権を得ん為、門より市街に入らん為に、羔の御血に己が衣を洗ふ人は福なる哉。
15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium.
犬、魔術を行ふもの、淫亂なるもの、人を殺すもの、偶像を崇拝するもの、総て僞を愛して之を為す者は外に在るべし、
16 Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina.
我イエズス使を遣はして、諸教會に於て是等の事を汝等に證明せしめたり。我はダヴィドの萌蘗にして裔なり、輝ける暁の明星なり。
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.
霊及び新婦、來り給へと言へり。聞く人も亦、來り給へと言ふべし。渇く人は來れ、欲する人は價なく生命の水を受けよ。
18 Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
我は総て此書の預言の言を聞く人に保證す、若之に加ふる人あらば、神は此書に記されたる禍を之に加へ給はん。
19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae, et de civitate sancta, et de his, quae scripta sunt in libro isto.
若此書の預言の言を省く人あらば、神は生命の名簿より、また聖なる都より、又此書に記せる所より、其受くべき分を省き給はん。
20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu.
是等の事を證明し給へるもの曰く、然り、我速に來る、と。アメン、主イエズス來り給へ。
21 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
願はくは我主イエズス、キリストの恩寵、汝等一同と共に在らん事を、アメン。

< Apocalypsis 22 +